Direkt zum Inhalt | Direkt zur Navigation

Benutzerspezifische Werkzeuge

Sektionen
Sie sind hier: Startseite / Besucherrundgang / Die Legende von der Heiligen Katharina / Aus der Legenda Aurea des Jacobus de Voragine

Aus der Legenda Aurea des Jacobus de Voragine

 

(nach den Textausgaben von und J.G.T.GRAESSE und GIOVANNI PAOLO MAGGIONE. Zu einer Übersetzung geht es hier, eine ältere findet sich auf dem Katharina-Link.

Caput CLXVIII: De SANCTA KATHERINA

 

DER NAME: "Katherina" dicitur a "catha", quod est "universum", et "ruina", quasi "universalis ruina". Omne enim edificium dyaboli in ea universaliter corruit. Nam in ea ruit edificium superbie per humilitatem, quam habuit, carnalis concupiscentie per virginitatem, quam servavit, cupiditatis mundane, quia omnia mundana despexit. Vel "Katherina" quasi "catenula". Ipsa enim sibi per bona opera quandam catenam fecit, per quam usque ad celum ascendit. Quae quidem catena sive scala quattuor gradus habet, qui sunt: innocentia operis, munditia cordis, despectio vanitatis et locutio veritatis. Quos propheta per ordinem ponit dicens: "Quis ascendet in montem Domini etc." Et respondet: "Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo." Qualiter autem isti quattuor gradus in beata Katherina fuerunt, patet ex legenda sua.

DER KAISER BEFIEHLT EIN OPFER: Katherina Costi regis filia omnibus liberalium studiis erudita fuit. Cum autem Maxentius imperator omnes tam divites quam pauperes ad Alexandriam convocasset, ut ydolis immolarent, et Christianos immolare nolentes puniret, Katherina, cum esset annorum XVIII et in palatio divitiis et pueris pleno sola remansisset, audiens animalium diversorum mugitus et cantantium plausus misso illuc nuntio inquiri iussit celeriter, quid hoc esset. Quod cum didicisset, assumptis aliquibus de palatio signo crucis se muniens illuc accessit ibique multos Christianos metu mortis ad sacrificia duci conspexit.

KATHARINA TRITT DEM KAISER ENTGEGEN: Que vehementi dolore cordis sauciata ad imperatorem se audacter ingessit et sic ait: "Salutationem tibi proferre et ordinis dignitas et rationis via monebat, si creatorem celorum agnoscens et a diis animum revocares." Stansque ante ianuam templi per varias conclusiones sillogismorum allegorice et metanomice, diserte et mistice multa cum Cesare disputavit. Deinde rediens ad commune colloquium dixit: "Hec tibi tamquam sapienti proferre curavi. Nunc autem quare incassum congregasti hanc multitudinem ad colendam stultitiam ydolorum? Miraris hoc templum manu artificum operatum, miraris ornamenta pretiosa, quae velut pulvis ante faciem venti erunt. Mirare potius celum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt! Mirare ornamenta celorum, solem videlicet et lunam et stellas! Mirare famulatum eorum, qualiter a mundi initio usque ad finem nocte ac die currunt ad occidentem et redeunt ad orientem nec unquam fatigantur. Et cum hec animadverteris, interroga et disce, quis sit eorum potentior! Cum autem ipsum ipso donante intellexeris nec similem illi invenire valueris, ipsum adora, ipsum glorifica! Ipse enim est Deus deorum et Dominus dominantium." Cumque de filii incarnatione sapienter plurima disputasset, stupefactus Cesar non valuit ad hoc respondere. Tandem ad se reversus dixit ad eam: "Sine, o mulier, sine nos finire sacrificium et post hoc tibi responsa reddemus."

KATHARINA UND DER KAISER IM PALAST: Precepit igitur eam ad palatium duci et cum omni diligentia custodiri admirans nimium eius prudentiam et corporis pulchritudinem. Erat enim speciosa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis admirabilis videbatur. Veniens igitur Cesar ad palatium dixit Katherine: "Audivimus tuam eloquentiam et mirati sumus tuam prudentiam, sed in deorum sacrificiis occupati omnia plene intelligere nequivimus. Nunc autem ab initio progeniem tuam requirimus." Et Sancta ad hoc: "Scriptum est: 'Nec te collaudes nec te culpaveris ipse; hoc faciunt stulti, quos gloria vexat inanis.' Confiteor tamen meam progeniem non tumore iactantie, sed humilitatis amore. Ego enim sum Katherina, Costi regis filia, quae quamvis in purpura nata et liberalibus disciplinis non mediocriter instructa, hec tamen omnia contempsi et ad dominum Ihesum Christum confugi. Dii autem, quos colis, nec te nec alios iuvare possunt. O igitur infelices talium numinum cultores, quibus advocata in necessitate non adsunt, in tribulatione non succurrunt, in periculis non defendunt!" Cui rex: "Si ita est, ut asseris, ergo totus mundus errat et tu sola verum dicis. Cum tamen omne verbum in ore duorum vel trium testium confirmetur, si angelus esses, si celica virtus, adhuc tibi credere nemo deberet, quanto minus cum femina fragilis esse probaris." Cui illa: "Ne, obsecro, Cesar, a furore te vinci permittas, in sapientis animo non stet turbatio dira. Sic namque poeta ait: 'Tu si animo regeris, rex es; si corpore, servus' ". Et rex: "Ut video, pestifera calliditate nos illaqueare disponis, dum per exempla philosophorum petrahere niteris."

DER KAISER FORDERT 50 GELEHRTE AN: Videns autem Cesar, quod eius sapientie obviare non posset, mandavit occulte per litteras, ut omnes grammatici et rethores ad pretorium Alexandrie festinanter venirent immensa munera recepturi, si concionatricem virginem suis assertionibus superarent. Adducti sunt igitur de diversis provinciis quinquaginta oratores, qui omnes mortales in omni mundana sapientia excellebant. Quibus interrogantibus, cur de tam remotis partibus evocati fuissent, Cesar respondit: "Est apud nos quaedam puella sensu et prudentia incomparabilis, que omnes sapientes confutat et deos nostros demones esse affirmat. Quam si superaveritis, cum honore magno ad propria redibitis." Ad hec unus indignatus stomachanti voce respondit: "O magnum imperatoris consilium, qui ob unius puelle conflictum sapientes mundi de remotis partibus advocavit, cum unus ex nostris clientulis eam poterat levissime confutare!" Et rex: "Poteram quidem hanc vi ad sacrificandum impellere, sed melius iudicavi, ut vestris argumentis penitus confutetur." Cui illi dixerunt: "Adducatur coram nobis puella, ut sua temeritate convicta nunquam se sapientes vidisse agnoscat!"

KATHARINA BITTET GOTT UM HILFE: Sed cum virgo certamen, quod sibi imminebat, didicisset, totam se Domino commendavit. Et ecce: angelus Domini astitit et, ut constanter staret, admonuit asserens, quia non solum ab illis vinci non poterit, sed insuper illa ipsos conversos ad palmam martyrii destinabit.

DER DISPUT MIT DEN 50 GELEHRTEN: Cum ergo coram oratoribus adducta fuisset, dixit imperatori: "Quali iudicio contra unam puellam quinquaginta oratores apponis, quos et pro victoria remunerandos promittis et me sine spe mercedis pugnare compellis? Erit tamen merces mihi Dominus Ihesus Christus, qui est spes et corona pro se certantium."
Verum cum oratores deum fieri hominem aut pati impossibile dicerent, virgo etiam hoc a gentilibus predictum esse ostendit: "Nam Plato astruit deum circumrotundum et decurvatum; Sibilla quoque sic ait: 'Felix ille deus, ligno qui pendet ab alto'." Cum igitur virgo cum oratoribus sapientissime disputaret et deos apertis rationibus confutaret, obstupefacti illi et, quid dicerent, non invenientes muti penitus sunt effecti.

DIE 50 GELEHRTEN WERDEN BEKEHRT: Tunc imperator nimio contra eos furore repletus increpare eos cepit, cur ab una puella tam turpiter se vinci permitterent. Tunc unus, magister aliorum, sic ait: "Noveris, imperator, quod nullus unquam ante nos stare potuit, quin continuo vinceretur. Hec autem puella, in qua spiritus Dei loquitur, sic nos in admirationem convertit, ut contra Christum aliquid dicere aut omnino nesciamus aut penitus formidemus. Unde, imperator, constanter fatemur, quos, nisi probabiliorem sententiam de diis, quod usque modo coluimus, protuleris, ecce: omnes ad Christum convertimur."

HINRICHTUNG DER 50: Audiens hec tyrannus nimio furore succensus omnes in medio civitatis cremari iussit. At virgo ipsos confortans ad martyium constantes effecit et de fide diligenter instruxit. Et cum dolerent, quod sine baptismo decederent, virgo respondit: "Ne timeatis, quia effusio vestri sanguinis vobis baptismus reputabitur et corona." Cum ergo signo crucis muniti flammis fuissent iniecti, ita animas domino reddiderunt, ut nec capilli nec vestimenta eorum ab igne in aliquo lederentur.

EIN ANTRAG DES KAISERS: Cum autem a Christianis fuissent sepulti, tyrannus virgini loquitur dicens: "O virgo generosa, iuventuti tue consule et post reginam in palatio meo secunda vocaberis et ymagine tui in medio civitatis fabricata a cunctis velut dea adoraberis." Cui virgo: "Desine talia dicere, que scelus sit etiam cogitare! Ego me Christo sponsam tradidi. Ille gloria mea, ille amor meus, ille dulcedo et dilectio mea, ab eius amore nec blandimenta nec tormenta me poterunt revocare."

KATHARINA IM KERKER: Tunc ille furore repletus iussit eam spoliatam scorpionibus cedi et cesam in obscurum carcerem tradi ibique diebus duodecim fame cruciari.
Rege autem pro quibusdam causis instantibus extra regionis confinia procedente regina eius nimio amore succensa cum principe militum nomine Porphyrio media nocte ad carcerem virginis properavit. Quo cum regina intrasset, vidit carcerem inextimabili claritate fulgentem et angelos plagas virginis perungentes. Incipiensque virgo eterna ei gaudia predicavit et ad fidem convertens martyrii coronam eidem predixit sicque usque ad mediam noctem sermonem protraxerunt. Que cum omnia Porphyrius audivisset, ad pedes virginis procidit et cum ducentis militibus fidem recepit.
Quia vero per duodecim dies sine cibo tyrannus eam esse iusserat, Christus per hos dies missa de celo candida columba celesti eam cibo refovebat. Deinde Dominus cum multitudine angelorum et virginum eidem apparuit dicens: "Agnosce, filia, creatorem tuum, pro cuius nomine laboriosum subisti conflictum! Constans esto, quia tecum sum!"

NEUE LOCKUNGEN UND DROHUNGEN: Rediens igitur imperator eam sibi presentari iussit et videns eam splendidiorem, quam tanto ieiunio extimabat afflictam, putavit, quod eam aliquis in carcere sustentasset, et furore repletus custodes torqueri precepit. Illa vero ait: "Ego cibum ab homine non accepi, sed Christus me per suum angelum enutrivit." Cui imperator: "Reconde, oro, quod moneo, in corde tuo et noli dubiis respondere sermonibus! Non te quasi famulam possidere cupimus, sed regina potens et electa decore in regno meo triumphabis." Cui virgo: "Attende et tu, obsecro, et iudicii examine veridica sanctione decerne, quem magis eligere debeo: aut potentem, eternum, gloriosum et decorum vel infirmum, mortalem, ignobilem et deformem!" Tunc imperator indignatus ait: "E duobus unum tibi elige: aut sacrificare, ut vivas, aut exquisita tormenta subire, ut pereas!" Et illa: "Quecumque tormenta potes cogitare, ne differas, quia carnem et sanguinem meum Christo offerre desidero, sicut ipse pro me se ipsum obtulit! Ipse enim deus meus, amor meus, pastor et sponsus unicus meus."

DAS RAD: Tunc quidam prefectus furenti regi suasit, ut infra triduum quattuor rotas serris ferreis et clavis acutissimis circumseptas prepararet, ut tam terribile tormentum virginem dissecaret et ceteros Christianos tam dire mortis exemplum terreret. Ordinatumque est, ut due uno ordine volverentur, due autem contrario impetu agerentur, ut ille deorsum lacerando contraherent, ille repugnantes sursum devorando impingerent. Tunc virgo beata Dominum exoravit, ut ad laudem sui nominis et conversionem populi circumstantis ipsam machinam dissiparet. Et ecce: angelus Domini molam illam cum tanto impetu divellendo concussit, quod quattuor milia gentilium interemit.

DAS MARTYRIUM DER KAISERIN: Regina autem, que desuper hoc aspiciebat et usque tunc se celaverat, statim descendens imperatorem de tanta sevitia durius increpavit. Rex autem furore repletus, cum regina sacrificare contempneret, iussit eam extractis prius mamillis decollari. Que cum ad martyrium duceretur, Katherinam rogavit, ut pro se dominum precaretur. Que respondit: "Ne timeas, a deo dilecta regina, quia tibi hodie pro transitorio regno commutabitur eternum et pro mortali sponso tibi immortalem acquires!" Tunc illa constans effecta tortores hortabatur, ne, quod iussi fuerant, facere morarentur. Ministri igitur extra civitatem eam ducentes ferreis hastilibus mammillas eius evellunt et postmodum caput precidunt.

PORPHYRIUS: Cuius corpus Porphyrius rapiens sepelivit. Sequenti die cum de corpore regine questio fieret et multos ex hoc ad supplicium pertrahi tyrannus iuberet, Porphyrius prorumpens in medium exclamavit: "Ego sum, qui Christi famulam sepelivi et fidem Christi recepi." Tunc Maxentius amens effectus rugitum terribilem emittens exclamavit: "O miserum et miserandum! Ecce: Porphyrius, qui erat unicus anime mee custos et totius laboris solatium, deceptus est." Quod cum suis commilitonibus referret, illi protinus responderunt: "Et nos Christiani sumus et mori parati sumus." Tunc Cesar furore ebrius precepit omnes cum Porphyrio decollari et corpora eorum canibus dimitti.

DAS ULTIMATUM: Deinde Katherinam advocans ait: "Quamvis arte magica reginam mori feceris, si tamen resipueris, prima in palatio meo eris. Hodie igitur aut diis sacrificia offeres aut caput amittes." Cui illa: "Fac, quecumque animo concepisti! Paratam enim me videbis ad omnia sustinenda." Data igitur super eam sententia decollari iubetur.

DIE ENTHAUPTUNG: Que cum ad locum deducta fuisset, erectis in celum oculis oravit dicens: "O spes et salus credentium, o decus et gloria virginum! Ihesu, rex bone, obsecro te, ut, quicumque passionis mee memoriam egerit seu in exitu anime vel in quacumque necessitate me invocaverit, tue propitiationis consequatur effectum." Factaque est vox ad eam dicens: "Veni, dilecta mea, speciosa mea! Ecce: tibi celi ianua est aperta. Nam et hiis, qui passionem tuam celebraverint, optata presidia promitto de celis."

KATHARINA VON ENGELN ENTRÜCKT: Deinde cum decollata fuisset, de eius corpore pro sanguine lac emanuit. Angeli autem corpus eius accipientes ab illo loco ad montem Sinai itinere plus quam dierum viginti deduxerunt et ibidem honorifice sepelierunt. Ex cuius ossibus indesinenter oleum manat, quod cunctorum debilium membra sanat. Passa est autem sub Maxentio sive Maximino tyranno, qui cepit circa annos domini CCCX. Qualiter autem Maxentius pro hoc scelere et aliis, que commisit, punitus fuerit, in hystoria de inventione crucis habetur.

KATHARINENWUNDER: Dicitur, quod quidam monachus Rothomagensis ad montem Sinai perrexit ibique per septem annos in servitio beate Katherine devotus permansit. Quam cum instantius exoraret, ut aliquid de suo corpore habere mereretur, subito erupit de manu illius unus articulus digitorum. Qui donum Dei letus accepit et ad suum monasterium deportavit.

Fertur quoque, quod, dum quidam beate Katherine devotus existeret et eam crebro in sui adiutorium invocaret, per processum temporis mentis incuria resolutus et devotionem mentis perdidit et ab ipsius invocatione cessavit. Qui in oratione positus vidit multitudinem virginum ante se transeuntium, inter quas una erat, que ceteris splendidior videbatur. Que cum sibi appropinquasset, faciem suam operuit et sic ante ipsum facie velata transivit. Cuius splendorem cum ille nimium miraretur et, que esset, interrogaret, una ex eis sibi respondit: "Hec est Katherina, quam olim cognoscere solitus eras. Nunc autem, quia eam cognoscere non videris, coram te sic velata facie tamquam a te incognita pertransivit."

THEOLOGISCHE WÜRDIGUNG: Notandum, quod beata Katherina admirabilis apparet in quinque. Primo igitur in sapientia, secundo in eloquentia, tertio in constantia, quarto in munditia castitatis, quinto in privilegio dignitatis. In ipsa enim fuit omnis species philosophie.

Weisheit. Philosophia enim sive sapientia dividitur in theoricam, praticam et logicam. Theorica secundum quosdam dividitur in tres, scilicet in intellectualem, naturalem et mathematicam.

  

Habuit igitur beata Katherina sapientiam intellectualem in cognitione divinorum, qua maxime usa est in disputatione contra rethores, quibus unum solum deum verum esse probavit et deos omnes falsos esse convicit. Secundo naturalem in cognitione omnium inferiorum, qua maxime usa est in disputatione contra imperatorem, sicut patet ibidem. Tertio mathematicam in contemptu terrenorum. Hec enim scientia secundum Boethium speculatur formas sine materia. Hanc beata Katherina habuit, quando animum suum ab omni materiali amore abstraxit. Hanc enim se habere ostendit, cum imperatori interroganti respondit: "Ego enim sum Katherina Costi regis filia, que quamvis in purpura nata etc." Hac maxime usa est cum regina, quam ad contemptum mundi et despectum sui et desiderium regni animavit.

 Pratica autem dividitur in tres, scilicet in ethicam, economicam, publicam sive politicam. Prima docet mores informare et se virtutibus exornare et pertinet ad omnes; secunda docet familiam bene componere et pertinet ad patres familias; tertia docet urbes et populos et rem publicam bene regere et pertinet ad rectores urbium. Hanc etiam triplicem scientiam beata Katherina habuit. Primam enim habuit, cum se omni morum honestate composuit; secundam, cum familiam suam, que sibi magna relicta fuit, laudabiliter rexit; tertiam, cum imperatorem sapienter instruxit.

Logica dividitur in tres, scilicet in demonstrativam, probabilem et sophisticam. Prima pertinet ad philosophos, secunda ad rethores et dialecticos, tertia ad sophistas. Hanc etiam triplicem scientiam habuisse videtur, cum de ea scribitur: "Per varias conclusiones sillogismorum allegorice et metanomice, diserte et mystice multa cum Cesare disputavit."

Beredsamkeit. Secundo fuit admirabilis in eloquentia. Habuit enim eloquentiam facundissimam in predicando, sicut patet in suis predicationibus; disertissimam in rationem reddendo, sicut patet, cum dicebat imperatori: "Miraris hoc templum manu artificum fabricatum etc."; suavissimam in attrahendo, sicut patet in Porphyrio et in regina, quos eloquii sui suavitate ad fidem attraxit; efficacissimam in convincendo, sicut patet in rethoribus, quos tam potenter convicit.

Standhaftigkeit. Tertio in constantia. Fuit enim constantissima in minis illatis, quia ipsas contempsit, unde imperatori sibi minanti sic respondit: "Quecumque tormenta potes cogitare, ne differas, quia carnem et sanguinem meum Christo offerre desidero." Item: "Fac, quecumque animo concepisti! Paratam enim me videbis ad omnia sustinenda." Secundo in donis oblatis, quia ea respuit, unde, cum imperator sibi promitteret, quod eam in palatio secundam haberet, respondit: "Desine talia dicere, que scelus sit etiam cogitare etc." Tertio in suppliciis irrogatis, quia ea superavit, sicut patet, cum fuit posita in carcere et super rotam.

Keuschheit. Quarto in munditia castitatis. Servavit enim castitatem inter ea, inter que castitas periclitari solet. Quinque enim sunt, in quibus castitas periclitatur, scilicet affluentia resolvens, opportunitas inducens, iuventus lasciviens, libertas effrenans, pulchritudo alliciens. Inter hec beata Katherina castitatem servavit. Habuit enim maximam affluentiam rerum, utpote que tam ditissimis parentibus successisset. Habuit opportunitatem, utpote que sui domina tota die inter suos famulos versabatur. Habuit iterum etatem iuvenilem. Item sui libertatem, quia sola et libera in palatio remansit. De hiis quattuor dicitur supra: "Katherina, cum esset annorum XVIII, in palatio divitiis et pueris pleno sola remansit." Habuit etiam pulchritudinem, unde dicitur, quia erat speciosa valde et incredibili pulchritudine, omnium oculis admirabilis videbatur.

Auszeichnung. Quinto in privilegio dignitatis. Quedam enim privilegia specialia fuerunt in aliquibus sanctis, dum decederent, ut Christi visitatio, quod fuit in Iohanne evangelista, olei emanatio, quod fuit in beato Nicholao, lactis effusio, quod fuit in beato Paulo, sepulcri preparatio, quod fuit in beata Margarita, quando oravit pro agentibus sui memoriam. Hec autem omnia fuerunt simul in beata Katherina, sicut patet in legenda.

DATIERUNGSPROBLEME: Dubitatio(em ?) autem habetur apud aliquos, utrum a Maxentio vel a Maximino martyrizata sit. Tunc enim tres imperium tenebant, scilicet Constantinus, qui ex paterna successione imperium sumpsit, Maxentius - Maximiani filius - a pretorianis militibus Rome "Augustus" appellatus et Maximinus in orientis partibus Cesar effectus. Secundum autem chronicas Maxentius Rome, Maximinus vero in oriente contra Christianos tyrannidem exercebat. Videtur ergo, ut aliquibus placet, quod vitio scriptoris factum sit, ut pro Maximino Maxentius poneretur.

 

Zur ÜBERSETZUNG